vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte
Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice
domum Israhel
transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam
et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna
horum si latior terminus eorum termino vestro est
qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio
iniquitatis
qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis
vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio
armenti
qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se
habere vasa cantici
bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et
nihil patiebantur super contritione Ioseph
quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et
auferetur factio lascivientium
iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus
exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et
tradam civitatem cum habitatoribus suis
quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi
morientur
et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat
ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est
numquid adhuc est apud te
et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis
nominis Domini
quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem
ruinis et domum minorem scissionibus
numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in
bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et
fructum iustitiae in absinthium
qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in
fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua
ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus
Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque
ad torrentem Deserti